Rome,12 dicembre 1609. Bellarmin � l'�veque de Cranganor.
934
/ Perillustris,et Reverendissime Domine Frater. Videor mihi res-
pondisse literis Reverendissimae Dom.Vestrae, quas primum accepi;
sed cum iterum per aliam viam easdem acciperem, snbdubitare coepi,
an respondissem; tam varine,et tam multae sunt occupationes meae,
jTut facile ad oblivionem rerum praeteritarum me adducant, praesertim
in hac astate senili. Ut non sit, non potest mihi non esse iucundi-
ssimum cum fratre per literas colloqui, cum quo et iugum idem obe-
dientiae sanetae annis fere quadraginta portavi, et nunc iugum du-
rius,ac difficilius praelaturae porto. Cognovi ex literis Reveren-
,^7dissimae D.Vestrae statum ecclesiae istius, et continuo cum Summo
Pontifico,et cum cardinale Sancii Georgii diligenter egi de resti
tuendo nomine,et dignitate archiepiscopali ecclesiae vestrae. De
angustiis, quas patitur Amplitudo vestra � falsis fratribus,etiam-
si dedi,et daho operam,pro mei particula muneris, ut aliquando li-
/^beretur; interim tamen non sine magno praemio erit patientia vos
tra. Itaque simul et compatior pr� praesenti pressura, et congra-
tulor pr� futuro gaudio. Bene novit D.Vestra Reverendissima non �-
liam fuisse vitam apostolorum,et illius ipsius beatissimi apostoli
Thomae, qui primus in partibus istis praedicavit regnum Dei, et per
^^multas tribulationes intravit, et secum duxit primitias istius re-
gionis in coelum. Non alia via intrare ^os oportet, et colligere
fructus serotinos, et Domino Christo eos offerre. Moleste fero,quod
Sanctissimus Pater non frequentine per literas consoletur fratres
suos in tam longinqua regione pr� ecclesia laborantes; sed ab alte-
^^"ra parte compatior infinitis eius oocupationibus; nec illud ignoro,
ubi deficit humana consolatio, ibi praesentiorem solere esse divi-
nam. Valeat Reverendissima D.Vestra in Domino, et oremus pr� invi-
cem, ut salvemur. Datum Romae die 12 Decembris 1609.
^mae
^