Page:EBC 1609 11 04 0916.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:04, 11 December 2017 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Rome,4 nov. 1609. Bellarmin au due GAillaume de Bav. 916 / Serenissime Princeps, Domine observandissime. Verissime...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,4 nov. 1609.

Bellarmin au due GAillaume de Bav.

916

/ Serenissime Princeps, Domine observandissime. Verissime scribit Serenitas vestra episcopum Bambergensem proxime defunctum omnem operam dedisse, ut fumos venderet, quibus oculos hominum excaecaret, ut turpitudo eius non appareret; sed credat mihi Sere- ^"nissima Celsitudo vostra, ego fumos illos numquam emi, qui ex lit torie verid�corum amicorum omnia noveram, et non semel,aut iterum, sed frequentissime Summum Pontificem certiorem feci, et hortatus sum ad ultima remedia experienda. Plaouit vero Deo superabundanter facere, quam potere,aut intelligere potuissemus; nam neque tam ce- /^lerem mortem oppressoris illius ecclesiae, neque tam celeram electionem tam boni pastoris umquam sperare ausi fuissemus. Quamvis autem non dubitemus Reverendissimum electum talem fore, qual�s a Serenitate vestra,et ab aliis communiter praedicatur, imo etiam spem de ipso conceptam superaturum; tamen exhortationes,et consi- /^Tlia Celsitudinis vestrae Serenissimae multum omnino illi proderunt ad cursum inchoatum in via Domini felicitar consummandum. Quod attinet ad confirmationem brevi expediendam, et ad sumptus declinandos; egi quantum potui cum Sanctissimo patre nostro, et cum Illustrissimis collegis,ac potissimum cum ordinum capitibus. Et quidem confirmationem celerrime expediendam Summus Pontifex certo mihi promisit, et iam re ipsa praestitit in hodierno o�nsistorio. De sumptibus declinandi3,aut minuendis nescio quid sperare possim, a cum res ista a multis dependeat. Ego certe conatus sum persuadere omnibus quantum potui, ut gratis expedirentur omnia, tum propter .^^"electi meritum, tum propter grave aes alienum quo ecclesia illa prem�tur; sed,ut dixi, q uid fu^urum sit non audeo affirmare. His precor Serenitati vestrae a Deo prospera,et secunda omnia, meque ipsum offero ad obsequia omnia praestanda paratiss�mum. Romae die 4 novembris I60b.