Page:EBC 1601 01 24 0146.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:26, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 146 Bellarmin � Bonaventura Hahn. Rome, 24 janv�er 1601. 146 / Per�llustr�s,et Reverende Domine. Non respondi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

146 Bellarmin � Bonaventura Hahn. Rome, 24 janv�er 1601.

146

/ Per�llustr�s,et Reverende Domine. Non respondi continuo secundis

literis Dominationis vestrae, quondam certi aliquid, quod scriberem

,habere cupiebam. Egi cum Sanctissimo Domino Nostro, et cum aliis,

ad quos hoc negocium quoque modo pertinebat, idque non semel,nec

frigide. Tandem illud effectum est, ut pensio trium millium nummo-

rum aureorum super episcopatum ipsum in gratiam personae vestrae

decerneretur. Quod decretum� toto sacro Collegio consentiente fac

tum est, neque de hac re ulla deinceps controversia esse poterit.

De Praepositura in eamdem personam vestram collocanda magna mihi

spes a summo Pontifico facta fuerat; sed praevaluit auctoritas alio-

rum, ^ulbus non facile id negari poterai. Scio moderationem animi

vostri; tamen confidenter hoc addam, non esse magnopere deflendam

jacturam magnarum opum,atque amplissimae dignitatis, quibus non mi

nora pericula salutis aeternae amittendae adjuncta esse dubitari

,^^"non possit. Valeat Dominatio vostra, meque,ut facit, amet, et meam

sempiternamsalutem Domino Deo nostro percibus suis commendai. Romae

die 24 Januarii 1601.

Perillustris et

Dom. V. studiosissimus

Robertus Card. Bellarminus.

F. B. 3, f.61^ Minute autogr. Fuligatti,Epp.famil. XII.