264(2) / di, positis omnibus ad agendum requisitis, etiam in sensu composito includit. Libertas ab intellectu originem ducens, formaliter in voluntate consistit; haec facultas est libera, activa, dominaque suorum actuum; quorum liberum in nobis suum negare,haereticum est. Qui zvoluntatem liberam obiectiv� vel passiv� tantum, ut ad hoc nimirum vel illud determinetur, defendit, libertatem e medio tollit; nec in ulla potentia passiva,ut sic, cadit suae passionis libertas: potest voluntas � Deo necessitar!, � quo in esse,conservari, omnique actione dependet. Praeter concursum generalem, quo voluntas � Deo conservatur et quo una eademque actione unum eundemque effectum comproducit, distincto alio influxu ex vi subordinationis non indiget, qui eam excitet, in clinai, praeparet, prius natura moveat, vim eius agendi perficiat, consumet, ad agendum applicai,vel determinai, sive quippiam imprimen/^"do,sive extrinsecus tantum movendo: qui aliud opinatur libertatem illius e medio tollit. Non modo ad deformitatem et malitiam moralem, quae actum realem sequitur. Deus voluntatem non praedeterminat, sed neque ad ipsos actus malos et peccata, quencumque tandem ob finem, efficienda inducit; imm� nec actus malos quoad materiale ab ilio praefiniuntur, alioqui author esset peccati, propter quod et iniust� hominem punirei; ipsos actus bonos moraliter non praedeterminat, quos tamen salva liberiate potest praefinire; ac licei non praefiniat, sartam tectam nihilominus et perfectam retinet providentiam. Sacrae Scripturae septem grat�arum genera disert� pronuntiant,quo rum pot�ssima divisio est in sufficientem et efficacem. Sufficiens est, qua omnes homines converti ad Deum et salvar! de facto possunt, si ob�cem non posuer�nt; non datur omnibus momentis, ut � peccato resurgamus ( in Deo nulla esset �niqu�tas,licei nunquam larg�retur) ai nullo deest tempore ad peccata vitanda, nec de quoquam donec vixer�t desperandum; praesc�nd�t vero haec gratia ab actuali effectione eiusque negationem includit, sed ex voluntatis liberiate, non aux�l�i in-
Page:EBC 1602 07 01 0264.pdf/2
From GATE
Revision as of 14:36, 7 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 264(2) / di, positis omnibus ad agendum requisitis, etiam in sensu composito includit. Libertas ab intellectu originem...")
This page has not been proofread