Capone, 27 ju�llet 1602. Rg----
Bellarmin � Sasbout Vosmeer.
271
/ Admodum Rev. Domine, Frater. Doleo, mihi crede, quod te Romae non viderim; dignns enim es ob labores pr� Ecclesia Dei tanto fervore toleratos, atque ob insignes virtutes tuas, id est, praeclara Dei dona in te collata, ut non ego solus,qui nihil sum, sed jT omnes ecclesiastici Praelati te in Domino complectantur, tibique in omnibus faveant. Sed non deerunt istic multi, qui quod ego facturus eram, multo cumulatius et malori cum auctoritate faciant. ! Vale in Domino, et me in hac vinea Capuana laborantem, precibus tuis iuva. Datum in pago S. Mariae die 27 Julii 1602. Addictissimus in Christo Frater. Robertus Card. Bellarminus.
Adr.: Admodum Rev. Domino, Domino Sasboldo Vosmero. Romam.
[ H.F. van Heussen, Batavia Sacra, pars altera, p.64. Signat.autogr. dans l'original. ]