Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/109

From GATE
Revision as of 11:54, 14 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "alas, et monstrans, quae sint verae alae eius, cum expositione psal. 103. ''Qui ponis nube, ascensum tuum, qui abulas super penas ventorum:'' dicit, quod per ventos in hoc loc...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


alas, et monstrans, quae sint verae alae eius, cum expositione psal. 103. Qui ponis nube, ascensum tuum, qui abulas super penas ventorum: dicit, quod per ventos in hoc loco significantur pennae, quibus anima elevatur in altum, quae nihil aliud sunt, quàm virtutes, bona opera, iustae denique ac rectae rationi conformes actiones; In duabus alis, habent animae omnes pennas suas: quia omnia praecepta legum in duo veluti restringuntur, charitare Dei, et proximi, queis sulta anima, quasi cum liberis alis, et cum sancto amore directè ad Deum volt. Imò S. Gregorius Nissenus in exposit. super Cantica, ubi vulgata lectio habet: Averte oculos tuos à me, quia ipsi me avolare fecerunt; illa explicat hac ratione; averte oculos tuos à me, nam ipsi alas mihi addiderunt, quasi illud, quod est ad propositum nostrum, supradictum symbolum insinuare volverit; imò in pluribus locis sacrae Scripturae mentionem alarum Dei fieri videmus, potissimùm in psalm. 16 et 35. Sub umbra alarum tuarum, et sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Cum igitur, teste S. Gregor. sacra Scriptura à Spiritu Sancto dictata Deo... alas affingat, conveniens erat, ut animae ad imaginem et similitudinem Dei conditae, alae quoque adderentur, ut sie imago imaginato, similitudo assimilato exemplarique suo per omnia pulchrius scitiusque responderet.

Caput III.


Quomodo primaevi sapientes Aegypti sensilibus p