Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/84

From GATE
Revision as of 12:02, 8 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "insuper incredibilem vim et efficaciam, ad Genios quà attrahendos, quà placadnos habere delusa imaginatione crederent; et sunt pro diversitate Numinum, quibus dedicabantur,...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


insuper incredibilem vim et efficaciam, ad Genios quà attrahendos, quà placadnos habere delusa imaginatione crederent; et sunt pro diversitate Numinum, quibus dedicabantur, varia, uti Obeliscos examinanti patebit; Obeliscus inscribebantur veluto prototypis, quae tum im privatos Sacerdotum et Hieromystarum in sacrificiis ufus, tum privatis in amuletorum fabricam ad adversam Generiorum.... avertendam??? cederent. De quibuse fusè tractatum vide in Tertio Tomo Oedipi, fol. 221.
In hac itaque Tabula symbola inclusa spectantur: videlicet globus, seu circulus, qui ubicunque ponitur, nil nisi divinum quid, caeleste et aeernum notat. Nam ut recte Pierius in suis hieroglyphicis: Unus, inquit, circulus discriptus aut simpliciter, aut alteri cuipiam picturae circumductus, nunc, semper, perpetuum, et aeternum, nunc omnia, quippè... significabatur Aegyptiis, nempé quod in ea figura neque principium, neque finem invenire sit, quod aeternitatis est proprium, id est, Dei. Porphyrius apud Eusebium cap, 3. de praeparat. Evang. Pila,inquit, et rotunda omnia Deo, Mundo, praecipué Soli et Lunae attribuuntur, in circuli formama aras, templa figurabant Vide Obeliscum Pamphil. de hieroglyphico sphaerae et circuli fol. 379. Sequitur circulum in sacra Tabula brachium capreolum manu tenes,, qua beneficentia Numinis indicabatur. Nam ut recte Diodorus:.....Dextra digitos extensos habens significat rerum omnium necessariarum suppeditationem;... Sinistra verò contracta conservationem et custodiam facultatum; Dicitur autem brachium Osiridis, eò quod Nilus, ubi se in mare exonerat, veluti in digitos quosdam dispertitús, unà cum Nilo veluti in brachio venam cardiacam exprimat, à qua vita et tota Aegypti felicitas dependet, et Capreolus in manu sat ostendit; est enim Capreolus nil aliud, quam extrema illa et ultima teneriuscula pars vitis, vel Cucurbitae aut Convolvoli???, quae in helices quasi lineas contrahitu, suntque veluti manus quaedam vitis ad fese fulciendas à natura ordinatae,