nubes propter similitudinem ad fontes. Ut enim origo
fluviorum dicitur fons, ita etiam origo pluviarum dici
potest fons. Ad 2a non vi vel dicendum cum
hebraeis doctoribus, hic loquitur scriptura de pluviis,
quae postea sequutae sunt, ut nimirum explicetur
quomodo deinceps nascantur herbae. Nam in
hebraeo est verbum futuri temporis וְאֵד יַעֲלֶה
et vapor ascendet, nimirum deinceps. Vel si
volumus Vulgatam defendere, quae habet ascen
debat, dicendum est hinc reddi rationem cur
non pluerit initio super terram, cum primae herbae
nascerentur, quia nimirum pluviae orientur
ex terra per elevationem vaporum a sole; tunc
autem sol nondum erat, nam herbae natae sunt
tertio die, et sol creatus est 4° die.
Hic ergo erit sensus. Nondum pluerat dominus su
per terram etc. Nam quando coeperunt pluviae fons
seu vapor ascendebat e terra et irrigabat
omnem superficiem terrae. Quod enim litera ו
accipiatur pro enim notum est.Cite error: Invalid <ref> tag; refs with no name must have content
De nomine יהוה vide in nostris scriptis
in prima parte D. Thomae, ubi agitur de nomine Dei.
---page break---
Page:APUG 0385-B.pdf/20
From GATE
Revision as of 22:19, 4 December 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread