praeiuditio fieri conspiciant, ne dolosa aliqua data fuerit infor
matio, subverentur. Affligimur sane quotidie ob non praestitum hoc
iuramentum irrationabile fidelitatis, idemque pro magistratu tanta
severitate exigitur, ut quamplurimi perterrefacti pro suis bonis
conservandis, modificationibus quibusdam adhibitis, nullum omnino
peccatum in eodem praestando arbitrentur perpetrari: atque ideo
(confessariis non paucis renitentibus) praecipites ruunt in grandem
contemptum apostolicorum brevium. Placuit (ut videtur) R.mae Dom.
Vestrae honorificentius de laboribus meis sentire; quos quidem ego
(... fateor) minime recusarem, si auctoritati illi
(quam ex corde veneror) gratos eos et acceptos esse cognoscerem.
Scio me indignum esse hoc munere quo fungor. Verum si potestas or
dinaria in laicos viris idoneis data esset, ipsi eam procul dubio
magni facerent. Et haec certo una ratio est, qua maxime allicinntur
sacerdotes nostri suppliciter pontificem maximum obsecrare, ut epis
copi nobis concedantur. Haec denique Ill.mae Dom. Vestrae tamquam uni
ex principibus ecclesiae suggerere visum est, ut pro sua prudentia et eruditione praefatam nostram supplicationem apud suam s.tem promo
vere dignetur. Longam vitam tribuat vobis Omnipotens Deus, et sal
vam faciat Ill.mam Dom. V. ex omnibus persequentibus eam. Dat. Londi
ni 23 Novemb.1612
Ill.mae Dominationi vestrae addictissimus
Georgius Birchedus Angliae Archipresb. indignus.
Page:EBC 1612 11 23 1240.pdf/3
From GATE
Revision as of 12:23, 18 November 2018 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has been proofread