Page:EBC 1612 06 22 1182.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:30, 10 July 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages Rome,22 juin 1612. Bellarmin � Gaspar Scioppius. io8l. / Ecclesiasticum tuum Summo Pontific...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,22 juin 1612. Bellarmin � Gaspar Scioppius.

io8l.

/ Ecclesiasticum tuum Summo Pontifici laudavi, quia laude dignus erat: quamvis enim in paucis quibusdam doctrinae capitibus � me dissentine, ego tamen non tanti me facio, ut existimem mihi iniuriam fieri, si unusquisque in suo sensu abundet. Laudavi in te jTperitiam S^cripturarum sacrarum, laudavi zelum conversionis haereticorum, laudavi libertatem in Thuano reprehendendo, laudavi prudentiam,et sapientiam in rege Anglorum exagitando, laudavi multa alia, quorum memor iam non sum, quae docte et luculenter in libro tuo explicabantur. Quare Beo gratias agere debes, qui tibi ingenium ad excogitandum,et facundiam ad scribendum,et eloquendum praestitit, non mihi, qui,quod facere debui, feci; ac de cantero servus Dei inutilis sum. Vale, vir optime, et me,ut facis, amare perge Romae,22 lunii 1612.

- Elogia Scipppiana............ Papiae ... MDCXVII. p.29-30. Gasparis Scioppii comitis � Claravalle De Paedia humanarum ac divinarum literarum. Amstelodami anno MDCLX p.28 - Thuani Ristorine sui temporis... Rondini, 1733 tom,7 cap.III p.28.