7/ Rome,15 oct. 1611. Bellarmin au patriarche Maronite Pierre. 08
/ Illustrissime Domine. Accepi litteras Reverendiss.Dominationis Vestrae, et miratus sum, cur tantas mihi gratias agat, oum parum omnino sit, quod ego praestiti. Portasse respexit non factum, sed voluntatem meam, quae optime affecta est erga istam nationem,
^^quae sola inter orientales retinet veram fidem, et quasi lux quaedam fulget in medio tenebrarum. Quamvis autem negotia Maronitarum proprie spectent ad Illustrissimum Cardinalem Protectorem, et noe non simus soliti ingredi in messem alienam; tamen ex consensu Domi ni protectoris, et adiuvi aliquando eiusmodi negocia apud Sanctam
/^Apostolicam Sedem, et deinceps libenter iuvabo. Quod autem Eccle sia ista persecutiones patiatur ab infidelibus, mirum esse non debet, cum ita semper actum sit oum ecclesia Dei, et � Christo Domi no multis in locis praedicatum: vult enim Deus, ut ecclesia sua semper exerceatur ad patientiam, et fides nostra probetur, sicut
/^"aurum in fornace, et per multas tribulationes intremus in regnum Dei, Cupio Dominationem Vestram Reverendissimam semper bene vale re, et mei memorem esse in sanctis precibus suis. Datum Romae A die 15 Octobris 1611.
Ilimo gmo pno
patriarchae Antiocheno Maronitarum.
Inscriptio est: Robertus Card^^^ Bellarminus, tit.S^^^ Mariae in Via, 111^^ et gmo Petro Patriarchae Antiochiae Maronitarum salutem in Do
mino sempiternam.
Epist.famil. LXXXVI. Arch.Vatic.Mss.Gesuit.lS fol.80. copie.