Page:EBC 1611 08 01 1084.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:10, 13 April 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages Bordeaux,! acuti 611. Le P.Jacq.Gordon S.J. � Bellarmin. 1084 y Illustrissime Domine. HuiuB...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Bordeaux,! acuti 611. Le P.Jacq.Gordon S.J. � Bellarmin.

1084

y Illustrissime Domine. HuiuB epistolae brevitatem,excusabit altera prolixior buio op- usculo praefixa, quod Vestrae Ill.D. dicatum est. Est haec grati animi significatio aliqua, ex reoordatione acceptorum beneficiorum ^"profeeta. Accedebat etiam in hac libelli istius dedicatione,spes san� apud me non exigua, fore ut Veatra Dom. non modo iudioium de tota re aperiret mihi suum, sed libere insuper moneret, si quid f forte exoidit mlhi,vel minus scit�,vel imprudenter. Laboriosum opus est, ut lector observabit; sed plenum periculosae aleae: et tamen (quod imprudentiae fortassis ascribetur) inter occupationes alias graves expressum et acceleratum. Tardior prodibit in lucem tomus posterior, et non nisi audita orbis censura de priore. Nullnm Scripturae sacrae locum chronologicum, qui difficilis videretur, sine explanatione (quod sciam) praeterivi. Sed an loci Baruc ex/f"planatio nova placeat, valde scire cupio. Ne sim molestior, punc q uidem non ero prolixior; tantum oro Deum Opt.M. ut Vestram D. coelestibus auctum donis,servet incolumem. Datum Burdigalae primo Augusti 1611. Illust^^^ Dom.V. inutilis in Xo servus Ja. Gordonus.

Illustriss^^ Domino D.Cardinali Bellarmino. Romam.

(cachet S.J.)

Munchen,Reichsarchiv.Jesuitica in genere,fasc.19 m.326. Origin. autogr.