hoc est Ciconiae caputesse existimat; quod falsum esse, ex Festo et Isidoro, qui eam noctuam interpretabantur, patet. Goropius Becanus multa de hoc fingendo, more suo, nobis per Cucupham, Galeritam omnibus modis intendit obtrudere, cristà forsan delusus; Alii Ciconiae asserunt esse caput, sed quis unquam cristatam vidit Ciconiam, nisi fortè pro Ciconia gallum intelligat calecuticum. Sed erroris materiam protulisse videtur, utriusque maxima in suos... Nos ut difficultatem, quam Authores in hoc nodo dissolvendo reperiunt, tandem dirimamus, doc dicimus nihil aliud esse, quàm caput Upupae, quod ex Arabico facilè liquebit: Abenephius enim hoc loco sceptrum vocat Upupae capite insignitum... hoc est,... Sceptrum, cuius extremum caput Hodhod quam autem Camus Arabum, verbo... appositè describit.
Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/71
From GATE
Revision as of 09:00, 7 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "hoc est Ciconiae caputesse existimat; quod falsum esse, ex Festo et Isidoro, qui eam noctuam interpretabantur, patet. Goropius Becanus multa de hoc fingendo, more suo, nobis p...")
This page has not been proofread