Difference between revisions of "Page:EBC 1601 01 24 0147.pdf/1"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
[[Category:EBC Letters]]
 
[[Category:EBC Letters]]
[[Category:EBC_Proofread]]
+
[[Category:EBC Proofread]][[Category:EBC Pages]]
 
Admodum R.de in Christo Pater. Accepi literas R.dae paternitatas vestrae bene longas et aculeatas; sed, nisi fallor, timetis ubi non est timor. Nihil enim datum est adhuc sereniss.o Archiepiscopo Coloniensi ex iis quae vos danda esse formidatis. Certe ne monasterium S.ti Trudonis eidem D. Archiepiscopo attribuatur, non video ullum instare periculum. Itaque Paternitas vestra bone animo sit, ac Deo fideliter, ut facit, ac fervente animo serviat, et a suis monachis servari faciat, et Deus pugnabit pro vobis. Narravi summo Pontifici summam literarum vestrarum, atque eam praecipue partem de literis commendatitiis ad Principes Belgii pro homine concubinario. Miratus est sanctissimus Pater atque, ut est egregius castitatis amator et vitiorum omnium osor, detestatus est imposturam et impudentiam hominis. Vale R d.6 Pater, et me tuae paternitati studiosissimum precibus tuis apud Deum juva. Romae die 24 Januarii 1601.<lb/>
 
R.dae admodum Paternitati Vestrae<lb/>
 
R.dae admodum Paternitati Vestrae<lb/>
 
addictissimus<lb/>
 
addictissimus<lb/>
 
Robertus Card. Bellarminus
 
Robertus Card. Bellarminus
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 12:11, 6 May 2020

This page has been proofread

Admodum R.de in Christo Pater. Accepi literas R.dae paternitatas vestrae bene longas et aculeatas; sed, nisi fallor, timetis ubi non est timor. Nihil enim datum est adhuc sereniss.o Archiepiscopo Coloniensi ex iis quae vos danda esse formidatis. Certe ne monasterium S.ti Trudonis eidem D. Archiepiscopo attribuatur, non video ullum instare periculum. Itaque Paternitas vestra bone animo sit, ac Deo fideliter, ut facit, ac fervente animo serviat, et a suis monachis servari faciat, et Deus pugnabit pro vobis. Narravi summo Pontifici summam literarum vestrarum, atque eam praecipue partem de literis commendatitiis ad Principes Belgii pro homine concubinario. Miratus est sanctissimus Pater atque, ut est egregius castitatis amator et vitiorum omnium osor, detestatus est imposturam et impudentiam hominis. Vale R d.6 Pater, et me tuae paternitati studiosissimum precibus tuis apud Deum juva. Romae die 24 Januarii 1601.
R.dae admodum Paternitati Vestrae
addictissimus
Robertus Card. Bellarminus