Difference between revisions of "Page:AKC 1656 04 01 561-040.pdf/1"

From GATE
 
(17 intermediate revisions by 5 users not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<head>R.de in <abbr>Chro</abbr> Pater
+
<center>Reverendo in Christo Pater</center><br>
<abbr>P.C.</abbr></head>
+
Pax Christi<br>
Ternas a <abbr>R.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> intra octiduum accepi litteras, quae mirum in modum me<lb/>
+
Ternas à Reverentia Vestra intra octiduum accepi litteras, quae mirum in modum me<br>
recrearunt, et propter argumentum earum, et quòd indices sunt memoriæ<lb/>
+
recrearunt, et propter argumentum earum, et quòd indices sunt memoriae<br>
meæ. Gaudeo vehementer, Reginam Sveciae tandem visitasse Museum <lb/>
+
meae. Gaudeo vehementer, [[Name::Cristina di Svezia|Reginam Sveciae]] tandem visitasse [[Name::Kircherian Museum|Museum]]<br>
<abbr>R.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr>, magis verò laetor quòd vice altera reperti spoponderit o <abbr>augurorq.</abbr><lb/>
+
Reverentiae Vestrae, magis verò laetor quòd vice altera reverti spoponderit o augurorque<br>
reversuram et tertia <abbr>quartaq.</abbr> vice; si quidem curiositatem suam<lb/>
+
reversuram et tertia quartaque vice; si quidem [[Semantic content::Curiositas|curiositatem]] suam<br>
laudabilem satiare, et rerum omnium causas ac rationes, à <abbr>R.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> ex<lb/>
+
laudabilem satiare, et rerum omnium causas ac rationes à Reverentia Vestra ex<br>
quirere <abbr>atq</abbr> intelligere. O si mihi vel semel vel id ipsum perlustrare<lb/>
+
quirere atque intelligere cogitat. O si mihi vel semel vel id ipsum perlustrare<br>
liceret! Scit enixe <abbr>R.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> quantopere ijs rebus delecter, quas, ingenium<lb/>
+
liceret! Scit enixe Reverentia Vestra quantopere ijs rebus delecter, quas, ingenium<br>
et artificium <abbr>R.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> commendant Felicem <abbr>P.</abbr> Valentinum, <abbr>R.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> <abbr>V.æ</abbr> socium<lb/>
+
et artificium Reverentiae Vestrae commendat. Felicem Patrem [[Name::Valentino Pistorio|Valentinum]], Reverentiae Vestrae socium<br>
dignissimum, qui tam dignam ante oculos habet commentandi ma-<lb/>
+
dignissimum, qui tam dignam ante oculos habet commentandi materiam,<br>
teriam, meo quidem ingenio inferiorem, ipsius verò <abbr>prorsu</abbr> æqualem.<lb/>
+
meo quidem ingenio inferiorem, ipsius verò prorsus aequalem.<br>
Doleo tamen meam sortem, quòd nec ab ipso, nec à <abbr>R.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> secretarum ar-<lb/>
+
Doleo tamen meam sortem, quòd nec ab ipso, nec à Reverentia Vestra secretarum artium<br>
tium ibidem magnæ copiæ contentarum particeps fortassis futurus<lb/>
+
ibidem magnae copiae contentarum particeps fortassis futurus<br>
sim, ob <abbr>utriusq</abbr> occupatione varias. Si tamen aliquid adhuc valeo apud<lb/>
+
sim, ob utriusque occupationes varias. Si tamen aliquid adhuc valeo apud<br>
<abbr>R.<hi rend="superscript">am</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">am</hi></abbr> rogo <abbr>obtestorq</abbr>, efficiat ut nè prorsus ieinius maneam. Sup-<lb/>
+
Reverentiam Vestram rogo obtestorque, efficiat ut nè prorsus ieiunius maneam. Suppeditabunt<br>
peditabunt ea pulcherrimam, nullus dubito, materiam pro Magia<lb/>
+
ea pulcherrimam, nullus dubito, materiam pro [[Work::Magia universalis naturae et artis|Magia<lb/>
mea Universali Naturæ et artis, quam post festæ Natalitiæ compo-<lb/>
+
mea Universali Naturae et Artis]], quam post festae Natalitiae componere<br>
nere cœpi iam in fine quarti Libri versor, nempe in Magia Para-<lb/>
+
coegi, et iam in fine quarti Libri versor, nempe in [[Work::Magia Parastatica|Magia Parastatica]].<br>
statica. Facio quantum possem in tanta temporis et loci angustia.<lb/>   
+
Facio quantum possem in tanta temporis et loci angustia.<br>   
Dividam eam in tres quatuorve vel tomos, vel partes, in quarum pri-<lb/>
+
Dividam eam in tres quatuorve vel tomos, vel partes, in quarum prima,<br>
ma, præmissis Prolegomenis ad Magiam Naturalem Universalem perti-<lb/>
+
praemissis Prolegomenis ad Magiam Naturalem Universalem pertinentibus,<br>
nentibus, practabuntus Optica, in secunda Acustica, in reliquis ce-<lb/>
+
tractabuntur Optica, in secunda Acustica, in reliquis cetera<br>
tera omnia quæ ad illa ræduci non possunt. Sic enim exsistimo insistere me quàm optimè vestigijs <abbr>R.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr><lb/>
+
omnia quae ad illa reduci non possunt. Sic enim exsistimo insistere<br>
Sed de hac re alias plura. Interim <abbr>R.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">a</hi></abbr> non omittat promovere conatus meos, et per se, et per alios.<lb/>  
+
me quàm optimè vestigijs Reverentiae Vestrae. Sed de hac re alias plura. Interim Reverentia Vestra<br>
<abbr>Uterq</abbr> liber meus, Pantometrum inquam Kircherianum, et Mechanica<lb/>
+
non omittat promovere conatus meos, et per se, et per alios.<br>
Hydraulico-pneumatica, ante futuras nundinas autumnates im-<lb/>
+
Uterque liber meus, [[Work::Pantometrum Kircherianum|Pantometrum]] inquam Kircherianum, et Mechanica<br>
primentur, et iam <abbr>uterq</abbr> catalogo librorum Francofurtensium inscribi-<lb/>
+
Hydraulico-pneumatica, ante futuras nundinas autumnales imprimentur,<br>
tur pro dictis nundinis. Figuræ ferè omnes indicuntur æri, et qui-<lb/>
+
et iam uterque catalogo librorum Francofurtensium inscribitur<br>
dem nitidissimè à Chalcographo Francofurtensi iam enim multæ<lb/>
+
pro dictis nundinis. Figurae ferè omnes inciduntur aeri, et quidem<br>
fuerant mihi transmissæ. Parvæ aliquot, quas ligno incidi malui,<lb/>
+
nitidissimè à Chalcographo Francofurtensi iam enim multae<br>
non sunt satis pulchræ, ob artificiis exiguam peritiam.<lb/>
+
fuerant mihi transmissae. Parvae aliquot, quas ligno incidi malui,<br>
Libri <abbr>R.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> quos misi ad tres Electores unà cum litteris meis, tandem<lb/>
+
non sunt satis pulchrae, ob artificiis exiguam peritiam.<br>
aliquando, soluta Mœni glacie , traditi sunt eorum Factoribus seu Agentibus<lb/>
+
Libri Reverentiae Vestrae quos misi ad tres Electores unà cum litteris meis, tandem<br>
Francofurti de gentibus, et sine dubio iam ad ipsos Electores fuerint missi.<lb/>
+
aliquando, soluta Moeni glacie, traditi sunt eorum Factoribus seu Agentibus<br>
<abbr>D.</abbr> Iansonius iterum scribit mihi, quòd nihil <unclear>con</unclear> mecum pos-<lb/>
+
Francofurti degentibus, et sine dubio iam ad ipsos Electores fuerint missi.<br>
sit de Oedipo ememndo, nisi viderit suum exemplar. Addit, se expectare<lb/>
+
Dominus Iansonius iterum scribit mihi, quòd nihil contrahere mecum possit<br>
quotidie Liburno exemplaria, quia scripsi <abbr>R.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> <abbr>V.<hi rend="superscript">æ</hi></abbr> ut eò mitteret. Dedi-<lb/>
+
de [[Work::Oedipus Aegyptiacus|Oedipo]] emendo, nisi viderit suum exemplar. Addit, se expectare<br>
ta opera ex duobus exemplaribus quæ habui à <abbr>R.imo</abbr> Ratisponensi, asser-<lb/>
+
quotidie Liburno exemplaria, quia scripsi Reverentiae Vestrae ut eò mitteret. Dedita<br>
vaveram unum ut Amsterodamam mitterem, sed quia Mœnus fuit<lb/>
+
opera ex duobus exemplaribus quae habui à Reverendissimo Ratisponensi, asservaveram<br>
tam citò et tam diu glacie conscriptus, id efficere non potui. Tradidi<lb/>
+
unum ut [[Place::Amsterdam|Amsterodamam]] mitterem, sed quia Moenus fuit<br>
illud cuidam mostrati Bibliopolæ, ut ad præsentes nundinas Francofurten-<lb/>
+
tam citò et tam diu glacie conscrictus, id efficere non potui. Tradidi<br>
ses secum deferat, et ibidem omnibus Bibliopolis ostendat. Dictus  
+
illud cuidam nostrati Bibliopolae, ut ad praesentes nundinas Francofurtenses<br>
 
+
secum deferat, et ibidem omnibus Bibliopolis ostendat. Dictus noster<br>
[[Category:AKC_Not proofread]]
+
Bibliopola, amicus meus maximus, fidelissimam operam navaret<br>
 +
mihi, si Reverentia Vestram multa exemplaria ad me mitteret.<br>
 +
Ago gratias Reverentiae Vestrae de iudicio suo circa Experimentum de vacuo ad me<br>
 +
misso. Perlegam id suo tempore; Eminentissimo nostro, qui saepissime de suo illo<br>
 +
putato vacuo mecum et cum Pater [[Name::Melchior Cornäus|Cornaeo]] agit, persuasus à Pater [[Name::Anton Maria Schyrleus of Rheita|Reyta]] esse ibi<br>
 +
revera vacuum. Hisce Sanctissimis Reverentiae Vestrae sacrificijs me commendo.<br>
 +
Herbipoli 1. Aprilis 1656.<br>
 +
Reverentiae Vestrae<br>
 +
Servus in Christo<br>
 +
Casparus Schott.<br>
 +
<pb/>
 +
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:AKC Letters]]
 +
[[Category:AKC Proofread]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 11:35, 20 November 2025

This page has been proofread


Reverendo in Christo Pater


Pax Christi
Ternas à Reverentia Vestra intra octiduum accepi litteras, quae mirum in modum me
recrearunt, et propter argumentum earum, et quòd indices sunt memoriae
meae. Gaudeo vehementer, Reginam Sveciae tandem visitasse Museum
Reverentiae Vestrae, magis verò laetor quòd vice altera reverti spoponderit o augurorque
reversuram et tertia quartaque vice; si quidem curiositatem suam
laudabilem satiare, et rerum omnium causas ac rationes à Reverentia Vestra ex
quirere atque intelligere cogitat. O si mihi vel semel vel id ipsum perlustrare
liceret! Scit enixe Reverentia Vestra quantopere ijs rebus delecter, quas, ingenium
et artificium Reverentiae Vestrae commendat. Felicem Patrem Valentinum, Reverentiae Vestrae socium
dignissimum, qui tam dignam ante oculos habet commentandi materiam,
meo quidem ingenio inferiorem, ipsius verò prorsus aequalem.
Doleo tamen meam sortem, quòd nec ab ipso, nec à Reverentia Vestra secretarum artium
ibidem magnae copiae contentarum particeps fortassis futurus
sim, ob utriusque occupationes varias. Si tamen aliquid adhuc valeo apud
Reverentiam Vestram rogo obtestorque, efficiat ut nè prorsus ieiunius maneam. Suppeditabunt
ea pulcherrimam, nullus dubito, materiam pro Magia
mea Universali Naturae et Artis
, quam post festae Natalitiae componere
coegi, et iam in fine quarti Libri versor, nempe in Magia Parastatica.
Facio quantum possem in tanta temporis et loci angustia.
Dividam eam in tres quatuorve vel tomos, vel partes, in quarum prima,
praemissis Prolegomenis ad Magiam Naturalem Universalem pertinentibus,
tractabuntur Optica, in secunda Acustica, in reliquis cetera
omnia quae ad illa reduci non possunt. Sic enim exsistimo insistere
me quàm optimè vestigijs Reverentiae Vestrae. Sed de hac re alias plura. Interim Reverentia Vestra
non omittat promovere conatus meos, et per se, et per alios.
Uterque liber meus, Pantometrum inquam Kircherianum, et Mechanica
Hydraulico-pneumatica, ante futuras nundinas autumnales imprimentur,
et iam uterque catalogo librorum Francofurtensium inscribitur
pro dictis nundinis. Figurae ferè omnes inciduntur aeri, et quidem
nitidissimè à Chalcographo Francofurtensi iam enim multae
fuerant mihi transmissae. Parvae aliquot, quas ligno incidi malui,
non sunt satis pulchrae, ob artificiis exiguam peritiam.
Libri Reverentiae Vestrae quos misi ad tres Electores unà cum litteris meis, tandem
aliquando, soluta Moeni glacie, traditi sunt eorum Factoribus seu Agentibus
Francofurti degentibus, et sine dubio iam ad ipsos Electores fuerint missi.
Dominus Iansonius iterum scribit mihi, quòd nihil contrahere mecum possit
de Oedipo emendo, nisi viderit suum exemplar. Addit, se expectare
quotidie Liburno exemplaria, quia scripsi Reverentiae Vestrae ut eò mitteret. Dedita
opera ex duobus exemplaribus quae habui à Reverendissimo Ratisponensi, asservaveram
unum ut Amsterodamam mitterem, sed quia Moenus fuit
tam citò et tam diu glacie conscrictus, id efficere non potui. Tradidi
illud cuidam nostrati Bibliopolae, ut ad praesentes nundinas Francofurtenses
secum deferat, et ibidem omnibus Bibliopolis ostendat. Dictus noster
Bibliopola, amicus meus maximus, fidelissimam operam navaret
mihi, si Reverentia Vestram multa exemplaria ad me mitteret.
Ago gratias Reverentiae Vestrae de iudicio suo circa Experimentum de vacuo ad me
misso. Perlegam id suo tempore; Eminentissimo nostro, qui saepissime de suo illo
putato vacuo mecum et cum Pater Cornaeo agit, persuasus à Pater Reyta esse ibi
revera vacuum. Hisce Sanctissimis Reverentiae Vestrae sacrificijs me commendo.
Herbipoli 1. Aprilis 1656.
Reverentiae Vestrae
Servus in Christo
Casparus Schott.

---page break---