Aspectus sive Configurationes Venus cum reliquis Planetis.
Veneris cum Mercurio conjunction,opposition, 15px, operantur secundum Signorum naturam, in quibus contingunt. Nam in humidis Signis movent imbres; in aliis alios proportionatos effectus; quocunque vero anni tempore ventos humidos, & nubes. Si contingant tempore & hora coniunctionis, oppositionis, & quadraturae Luminarium, afferunt plerumque magnam pluviarum inundationem.
Veneris cum Luna conjunction,opposition, 15px, causat imbres leves, & mites pluvias cum frigore, & auget maris aestum. Proprie tamen in vere affert tempus nebulosum, vel humidum; aestate remissionem caloris; autumno nebulas turbidas; hyeme nivem.
Aspectus sive Configurationes Mercury cum reliquis Planetis.
Mercuri cum Luna conjunction, opposition, 15px, causat generaliter ventos fortes, pluvias interpolatas, & multas variationes aeris, iuxta Signorum natuaram, in quibus contingunt eiusmodi aspectus: unde in humidis affert imbres; in aereis ventos, & siccitates; in terreis frigiditatem.
Collegit has regulas ex aliis Antonius Maria de Reita; quae tamen nec universales sunt pro omni Orbis terrarum climate, nec pro ullo particulari climate infallibiles. Videmus enim experientia