Die 10 Junij visus est fere Velem, sed iam aliquanto occidentalior duobus stellis, inter quas
heri era medius, verum iam fere insensibilis.
Horum duorum Cometarum fuit cursus oppositus, tempore opposito matutino et vespertino
eidem tempore vis formatus, ai mox evanescent:
Hoc duo phęnomena haud dubie materiam dabunt astronomis philosophandi, astrologis vero
et divini verbi præconibus linguas hisce cælestes interpretandi; fateor tamen aliquot diebus
hosce duos Cometas, antequam mihi innolescerent, visos fuisse.
Atq hæc sunt quæ R.V. de phænomenis Cometicis, sub hoc australi hemisphærio, visis indicanda
censui; optarem quoq scire, utrum eadem in vestro hemisphærio visa fuit. Vale mi
pater, et deum pro me ora.
NB. Hoc eodem tempore, anno 1664 et anno 1665, observatio Cometarum
facta fuit Bayæ in Brasilia â P. Valentino Stanzel, insigni Mathematico, et olim
meo in re literaria socio; quos integro libro descripsit; et iam Pragæ in Boëmia
imprimuntur. ex quibus Europæi astronomi, colligent differentiam et concordantium
cum ijs quas in Europa observarunt.
Mascardi obser.nes
ex regno chile
Die 10 Junii visus est fere Velem, sed iam aliquanto occidentalior duobus stellis, inter quas heri era medius, verum iam fere insensibilis.
Horum duorum Cometarum fuit cursus oppositus, tempore opposito matutino et vespertino eidem tempore vis formatus, ai mox evanescent:
Hoc duo phænomena haud dubie materiam dabunt astronomis philosophandi, astrologis vero et divini verbi præconibus linguas hisce cælestes interpretandi; fateor tamen aliquot diebus hosce duos Cometas, antequam mihi inolescerent, visos fuisse. Atque hæc sunt quæ Reverentiam Vestram de phænomenis Cometicis, sub hoc australi hemisphærio, visis indicanda censui; optarem quoque scire, utrum eadem in vestro hemisphærio visa fuit. Vale mi pater, et Deum pro me ora.
N.B. Hoc eodem tempore, anno 1664 et anno 1665, observatio Cometarum facta fuit Bahiæ in Brasilia â P. Valentino Stanzel, insigni Mathematico, et olim meo in re literaria socio; quos integro libro descripsit; et iam Pragæ in Boëmia imprimuntur. Ex quibus Europæi astronomi, colligent differentiam et concordantium cum ijs quas in Europa observarunt.
Mascardi observationes