Page:FC 1042.djvu/99

From GATE
Revision as of 11:58, 22 February 2019 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has not been proofread

63. In festo Beatae Mariae Nivis novi qualiter Domina nostra per aliquot Dies praeteritos sustentaverunt me in quodam continuo fastidio, quod non inveniebam devotionem in orationibus; et meditationibus conservans in me super omnia alia desideria temporali desiderium inveniendi eam, magna enim merces videbatur mihi esse non intrare in me solita fastidia, vel desideria, quae mihi praedictum desiderium auferrent, sicilicet inveniendi anima meae devotionem in Deo nostro et Domino nos Jesu Chro.; in hoc enim videbam quod Jesus incipiebat mihi concedere gratiam sicilicet ordinandi animam meam ut prima cordis desideria sint in eo, quod es principale et primum hoc est quod semel sedeant in primo loco perfectae curae inveniendi
---page break---
Deum Dominum nostrum propria anima mediantibus principalibus exercitiis ab homine habitis, quae sunt immediata ad quaerendum et inveniendum Dominum Nostrum Jesum Xpum., id est, oratio et contemplatio et super omnia missa.