Page:FC 1042.djvu/321

From GATE
Revision as of 10:08, 13 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 153r



temporis, ego sensi clare quam exactam rationem Deus exacturus sit temporis, ipse scili* cet qui solus tempus nobis dare potest. Alius quispiam potest exigere rationem aliarum rerum, quas ipse michi tradiderit; sed Deus etiam temporis, quod nemo unquam dare neque prolongare cuiquam potest. Rationem petet, sicut et caeterarum rerum omnium quas ipse dederit. 93 241. Circa dies carnis-priuii ego sensi satis graue i>on-dus tristitiarum, ex meis humanis imperfectionibus procedentium et non iam ex ipsis imperfectionibus, sed potius ex ipsarum con* sideratione, quae michi suggerebatur more iam diu solito per spiritum non principalem, sed potius per meum humanum ac proprium, aut per illum qui michi datus est ad colaphizationem exercitatiuam. Item, fui igitur in hoc tempore multum remissus in bonis actionibus, distractus et abstractus a uiuis atque intimis

_______________