Page:FC 1042.djvu/289

From GATE
Revision as of 11:30, 27 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 137



ut mihi concederetur gratia, qua fieret me nunquam gaudere nisi in Deo aut in proximo; et nunquam tristem esse ob incommoda mea temporalia, sed solum in his quae sunt proximorum et ad Deum ipsum. Hic ego sensi quasdam optimas aestimationes et ponderationes bonorum operum uariarum personarum, quae circa me, uel circa alios, uel circa Deum quouis modo laborando occupantur. 213. Magnum quoque desiderium, dum essem in missa quae cantabatur in altari trium Regum, sensi, quod erat ut detur mihi gratia relinquendi post me uarias memorias, etiam externas, Dei et sanctorum eius; quod si debeat perire haec memoria in his partibus, ego prius desinam esse in memoria uiuo-rum et in hoc mundo. Quid enim mihi esset in terra (mihi uide-batur) si mihi non sit memoria Dei

_______________