Page:FC 1042.djvu/246

From GATE
Revision as of 09:46, 5 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 115v



Dei, et ex ipsa suam sufficientiam accipit etiam in prima eius boni apprehensione. Nemo igitur dicat se non posse benefacere seraper et ubique; quamuis enim sufficientia nostra ex Deo sit, non est tamen expectanda, quasi iam in nobis non sit, imo est in nobis, (licet non ex nobis) quia stat gratia ad ostium ^ semper pulsans, qua proinde semper et ubique praeuenti et expectati sumus, ut ei in eo quod ex nobis est (datum tamen in ipsa creatione) et aliis uiis cooperemur. 175. Quinta die infra octauas eiusdem festi omnium Sanctorum ®, mane postquam dedissem me orationi et contemplatio-ni illi, quae est mihi quotidiana circa discursum uitae Christi, ego sensi magnam deuotionem circa sanctos angelos, et alios san-et circa animas purgatorii; et orabam angelos omnium

_______________