Page:FC 1042.djvu/206

From GATE
Revision as of 10:27, 17 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 95v



quibus quies auferebatur[1], cauendum igitur ut in his malis non quaeratur uictoria per fugam declinando res ipsas, aut personas circa quas contingit[2] fieri talem spiritum[3], ac mentis mutationem, sed[4] potius approximandum est illi[5] imitando Christum, qui ita approximauit malefactoribus suis, et[6] etiam post receptam mortem perfossus lancea, effudit[7] in Longinum sanguinem suum, quod est signum euidentissimum erga inimicos Christi continuatae[8] charitatis, ita ut inimicus quo magis in odio[9] uolens expellere a se[10] Christum et uirtutem eius e[11] medio tollere, eo magis ipse iesus in amore procedebat[12] non fugiens aut declinans ipsum corpore, aut spiritu, sed omnino se totum ipsi inserens dans carnem percussori, et ad eius curationem sanguinem effundens, non uiuus tantum, sed etiam iam mortuus, hoc modo

_______________

  1. auferebatur] add. etc. MF
  2. contingit] contigit MF
  3. spiritum] spiritus MF
  4. sed] om. MF
  5. illi] illis MF
  6. et] ut MF
  7. effudit] effuderit MF
  8. continuatae] continuantis MF
  9. inimicus ... odio] quo magis procederet inimicus in odio MF
  10. ] a se expellere MF
  11. e] de MF
  12. procedebat] procederet MF