Page:FC 1042.djvu/19

From GATE
Revision as of 08:03, 12 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


siue ad[1] operandum, siue ad quoduis aliquod[2] aliud denique spirituale commodum. Prius[3] tamen de futuris[4] uisum est notare aliquod[5] de praeterita uita mea[6] sicut occurrerint[7] et sicut recordor me[8] sentisse[9] in temporibus illis cum quadam notabili gratiarum actione aut contritione aut compassione, aut alio spirituali sentimento Sancti Spiritus[10], aut admonitione proprij Angeli boni.

Primum igitur beneficium quod notaui cum gratiarum

Annus Nat. 1506

actione fuit quod Dominus noster Anno .1506. in diebus paschalibus me nasci fecerit[11], largitusque fuerit baptimatis gratiam utque essem a bonis catholicis pijsque[12] parentibus

boni pijque parentes

educatus, qui cum essent agricolae sufficientes erant in bonis temporalibus ad me iuuandum indebitis medijs ad salutem[13]

educatus cum timore paruulus coepit sibi conscique esse signum maioris gratiae preuenientis

conformiter ad id propter quod sum creatus. Sic enim me educarunt cum timore domini, ut statim a paruulo inceperim mihi esse


_______________
  1. siue ad] aut MF
  2. aliquot] om. MF
  3. Prius] Priusquam MF
  4. futuris] add. loquar MF
  5. aliquot] alicia MF
  6. uita mea] mea uita et add. usque ad hanc horam MF
  7. occurrerint] occurrit et add. nunc MF
  8. sicut recordor me] me recorder
  9. sensisse MF
  10. Sancti Spiritus] Spiritus Sancti MF
  11. M. F.: ≠ in mundum eduxerit
  12. M. F.: + admodum
  13. M. F.: + animae meae