Page:FC 1042.djvu/19

From GATE
Revision as of 07:36, 8 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


siue ad operandum, siue ad quoduis aliquod aliud denique spirituale commodum. Prius tamen de futuris uisum[1] est notare aliquod de praeterita uita mea[2] sicut occurrerint et sicut recordor me sentisse in temporibus illis cum quadam notabili gratiarum actione aut contritione aut compassione, aut alio spirituali sentimento Sancti Spiritus, aut admonitione proprij Angeli boni.

Primum igitur beneficium quod notaui cum gratiarum

Annus Nat. 1506

actione fuit quod Dominus noster Anno .1506. in diebus paschalibus me nasci fecerit[3], largitusque fuerit baptimatis gratiam utque essem a bonis catholicis pijsque[4] parentibus

boni pijque parentes

educatus, qui cum essent agricolae sufficientes erant in bonis temporalibus ad me iuuandum indebitis medijs ad salutem[5]

educatus cum timore paruulus coepit sibi conscique esse signum maioris gratiae preuenientis

conformiter ad id propter quod sum creatus. Sic enim me educarunt cum timore domini, ut statim a paruulo inceperim mihi esse


_______________
  1. M. F.: ≠ Priusquam tamen de futuris loquar
  2. M. F.: + usque ad hanc horam
  3. M. F.: ≠ in mundum eduxerit
  4. M. F.: + admodum
  5. M. F.: + animae meae