Page:FC 1042.djvu/135

From GATE
This page has not been proofread



f. 60r



in Deo Domino nostro pro omnibus et singulis personarum illarum, quae aliquid suorum ponunt pro isto cultu exteriori Dei et sanctorum eius, modo sit opus manuum ® suarum laborando, modo pwnendo aliquid ex suis diuitiis, modo suis uerbis ordinando uel aliquo alio modo 88. In festo virginis Mariae ** tempore Matutinorum, cum recitarem praedictum officium, sed non audiens, dixi in templo; ita in sacro a me facto etc. semper fui omnino in me ipso, hoc est, sine ulla agitatione spiritus boni uel mali; ideo sentiebam propriam fragilitatem, et pondus meum in recitando, et ut essem attentus nihilominus postea mihi uisum est {licet perseuerarem eodem modo) quod proprium meum esse non erat iam humile

_______________