84 Rome,20 mars 1616. D�cret dea cardd.Bellarmin,Borgh�se et Millino
Protect^^^au sujet des
ns de droit au Coll.Germanique.
/ Nos Robertus Bellarm�nus, Scipio Burghesius, JoGarcia Millinus, S.R.E.Cardinales, et Collegii Germanici,atque Ungarici in Urbe a S/mo D.N.Paulo V. constituti Protectores. Bene perspectis dicti Collegii constitutionibus, quidquid pr� subveniendo spiritualibus j"Germaniae,et Ungariae necessitatibus (quo institutio Collegii spoe tai) opportunius,atque utilius futurum sit, diligentius attendentes rationum momentis utrinque perpensis unanimi consensu statuimus,at que decrevimus, ut Sacrorum Canonum lectiones, quae in eodem Colle gio habentur, quaeque ipso studiorum initio, hoc est circa Novembris principium antehac inchoari consueverant: in posterum non ante octavam Paschae Resurrectionis Domini, sumant initium, et in Septembri finiantur, quando � reliquarum disciplinarum studiis vacatur: sicuti praesenti hoc anno factum fuit. Atque id it� executioni mandari ab eiusdem Collegii Rectore scripto menu nostra firmato /^^statuimus,ac decernimus. Romae 20.Martii 1616. R. Card/lis Bellarminus. S. Card/lis Burghesius. Jo.Garsia Card/lis Millinus.
Rome,Colleg.German. Archiv. Liber in quo . . . Bullae etc. fol.385.