Page:EBC 1616 01 23 1668.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:28, 23 January 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Rome,23 janvie...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,23 janvier 1616. Bellarmin a Christophore Gewoldus. ^^1^8 / Clar�ss�me,et Eruditissime Domine. Accepi librum tuum de Sacri Romani Imperii septemviratu, et continuo totum perlegi. Ex eo cognovi multiplicem doctrinam tuam cum pari p�etate conjunctam. Utinam multos sim�les Jureconsultos haberemus, qui non solum jura,et jTglossas, sed etiam historias, quibus rea gestae magnorum virorum ad posteritatis memoriam consecratae leguntur, diligenter pervolutassent. Utinam jus electionis Caesareae ad inclytam Bavaricam gentem, ut satis docte demonstras fieri debere, diebus nostris rediret. Quod vero ad me attinet; im primis ago gratias pr� munAsculu: deinde sig- /^nifico prudentiae tuae,miratum me vehementer fuisse aliquos,qui dicerent,non carere admiratione, quod Bellarminus veritati,et conscientiae suae tam rotunde contradicat: sic enim lego in libro tuo ca pite tertio, objectione 8eptima,pag.l0. Conscientiam vero meam iste concionator ubi viderit nescio, nisi forte in mendacio suo: sic /^"enim �pse loquitur. Recte autem obijci posse Bellarmino, quod Syrus ille apud Comicum ait: tu nescis,id quod scis, si sapis. Concesso enim, quod populus posterioribus temporibus,sicut contra, et elect�oni, una cum Frincipibus,et Regni Proceribus interfuerint; concedendum quoque esse,etc. At ego numquam concessi, sed semper negavi,posterioribus temporibus,id est post imperium Othonis Tertii, Populum cum Principibus electioni interfuisse. Itaque sententia mea non conscientiae meae, sed mendacio istius rotunde contradicit. Pro inde rem gratissimam mihi fecisses, si in responsione,quae habetur cap.7.^.8. pag 106 et 107. addidisses verba mea nec veritati,nec ^^Tconscientiae meae contradicere. Id quod ex lectione libri mei tertii de Translatione Imperii c.2 nullo negotio demonstrari potuisset. Addam s� placet quid in libro tuo, alioqui opt�mo,ego desiderem. 11lud unum est, ut accurate,et ordine respond�sses ad h�storicam demonstrationem Onuphr��, quam ego in summam redegi in libro tert�o de translatione Imperii cap.2. jam citato, alterum est in cap.6. ubi probare intend�s,a quinque saeculis septemviros exst�tisse: ne-