Page:EBC 1615 12 27 1654.pdf/2

From GATE
Revision as of 15:08, 23 January 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> 27 d�cembr.l...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

27 d�cembr.l6l5. R.de Nobili � Bell.(contin.)

/Brachman�bus ad v�ctum necessaria erant, tanquam pauper�bus et pe-

regrenis advenis benigne suppeditabant, quibus prout sese offerebat

occasio monita salutis impendere non destiti. Semel in eo versatus

periculo sum, in quo absque dubio me moriturum sperabam, et cum ni-

.^*hit huc usque decertaverim ad coronam a Christo evocari exoptabam,

licet desiderium hoc meum ex eo maxime retardabatur, quod scilicet

viderem incoeptum hoc negotium in gloriam Dei non esse huc usque

absolutum. Veritatem fateor amantissimo Parenti meo et Domino. Ex-

opto quam maxime immensas has regiones in baculo meo perlustrare,

,^)et hos innumeros populos generare Christo, in quibus Donec Christus

formetur, quid gaudii servis ejus esse possit ignoro, quibus mos est

tunc tantum satiari cum in iis quibuscum versantur gloria Domini

apparet ex fidei et gratiae fulgore profecta. Ill/am D.V. iterum at-

que iterum enixe rogo, ut me filium suum et servum in suis sanctis

/^Tsacrificiis et orationibus commendatum habeat, ut quae in me benef-

ficia Dominus confert agnoscam ne ingrati animi crimine existam

reus. Quare humiliter et ut sum absens genuflexus exposco ut Ill/a

D.V. cum has perlegerit litteras mihi servo suo et filio in Domino

optatissimam elargiatur benedictionem. Ex urbe Oocinensi sexto Ka-

^^lendas januarii 1615.

Ill/mae Do^/is ^/ae

Indignus servus et filius in X/pb

Robertus-- Nobilis

4adresse):

Ill/mo et R/mo D'no observant/mo D'no Roberto Cardinali Bellarmino

P/a Via

Romae

La Mission du Madur�... par le P.J.Bertrand S.J. t.II p.146-147. fac simili.