Page:EBC 1615 12 04 1643.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:09, 23 January 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Rome,4 dicembr...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,4 dicembre 1615. Bellarmin � Balthasar Moretus.

^]^43

/ Clarissime v�r, amice charissime. Accepi litteras tuas datas

XVIII Septembris. Accepi non diu post vig�nti qulnque exempla libel

li mei de Ascensione mentis in Deum, una cum orationibus S/ti Aste-

rii,et opusculls D.Philippi Rubeni. Habeo gratias pr� omnibus,quam-

jTvis non cupivissem ut sumptus faceres,in libris tam multis,et tam

procul mittendis. Mitto nunc ex consilio P.Gulielmi nostri libros

quinque de aeterna felicitate sanctorum, quod Septembri proximo el-

apso,in meo solito recessu conscripsi. Mitto autem duplici de cau

sa, primum ut rem gratiam tibi faciam: deinde ut prima editio novi

.^hujus opusculi ex officina Plantiniana, quae omnibus aliis praestat,

prodire possit. Ego enfm nulli alteri manuscriptum opusculum commu-

nicabo, neque hic Romae excudi permittam,nisi forte italico idio-

mate: et si cogar ab amicis etiam latine hoc opus typis mandare

hic in Urbe: id non faciam, nisi posteaquam libri manuscripti ad te

/fpervenerint. Itaq�e latina editio Romae aut non prodibit, aut non

ante finem Januarii prodibit: ex quo fiet, ut neque a Lugdunensibus,

neque a Coloniensibus recudi possit ante finem Februarii. Curabo

rerum praecipuarum

hic Romae indicem addi vere

in italica editione.

quod si etiam a obis fieret, non ingratum esset. Val^ vir clarissi-

.^?me, et mea opera si in aliqua re tibi utilis esse poterit, fidenter

utero. Si censor librorum istic aliquid corrigendum putaverit,quod

non facile mihi persuadeo, ut oorrigas per me licet. Datum Romae

die 4 Decembris 1615.

Dominationis tuae Addictissimus Robertus Card/lis Bellarminus.

Ut ad me mittas duo vel tria exempla,satis erit. Si plura mise ria, vendi poterunt a tuia, quia in Romanam editionem nullum privi(legium addetur. (adresse): Clariss/o viro D.Balthassari Morato,typographo Antver-

pien. Amico chariss/o. - Antverpiam. (cachet)

Anvers.Mus�e Plantin.Ontvangen Brieven. LXXVI f.58l.