Page:EBC 1615 07 22 1603.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:18, 23 January 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Rome,/22 ju�...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,/22 ju�ll.l6l5. Bellarmin � Jean Tserclaes (r�ponse)E. / Admodum Illustris Domine. Distuli aliquandiu reepondere literis D.V. ut non semel,sed saepius antea agerem cum Florentio nostro de valetudine ejus, et cum Summo Pontifice de beneficio ecclesiastico illi attribuendo. Valetudo non est firmissima,propter coeli mutatiojThem, non tamen ita male valet ut non possit adhuc perseverare hic / Romae,si libuerit. Sed quod magis mihi displicet, est modicus profectus in studiis, quem adhuc fecit et facturus videtur. Hujus rei causam P.Rector attribuii immaturae aetati,et exiguae doctrinae quam habebat, cum huc missus est. Nam in collegium Germanicum non admit.^tuntur nisi qui sint idonei studiis philosophiae vel theologiae vel sacrorum canonum; Florentius autem eguisset adhuc in humanioribus literis perfici,cum huc venit; ideo nullo in studio multum profecit. De beneficio quid egerim,scripsi fusius ad Fatrem Thomam Saillium Quod attinet ad collocandum Florentium in aula mea vel alicujus al^^T^erius Cardinalis, Dominatio Vestra nunquam hoc peteret, si sciret morem Romanum. In mea certe aula nullus est juvenis imberbis, sed omnes viri maturi et graves: quod idem observant Cardinales graviores. Florentius autem adolescentior est imberbis prorsus,et multo etiam junior apparet qu�m re vera sit.!Praeterea nullum habetet in .^^domo mea cum quo versari posset, nec ulla recreatione frueretur,qua tamen non caret in collegio germanico, quod hortis et vineis abundat, et ubi sunt multi ejus coaetanei cum quibus libere versatur. Fateor me excidisse magna ex parte � spe mea,quam conceperam de Florentio, cum primum ad nos venit. Ego enim,qui noveram in Braban.^ftia multos adolescentes praeclari ingenii et patientes scholastici laboris,et qui multum proficerent in studiis et pietate, idem mihi de Florentio persuaseram; sed erratum est in principio,ut supra dixi, quia venit huc non jactis fundamentis quae eum jecisse oportuerat. Sed omnia divinae providentiae committenda sunt. His valeat -^perillustris Dominatio vostra,cui � Domino precor omnia prospera. Datum Romae,die 22 julii 1615# Arch.�atic.Gesuit.l8 fol.139# Brouillon autogr.