Page:EBC 1615 05 01 1570.pdf/2

From GATE
Revision as of 11:17, 23 January 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> 1 mai 1615. Be...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

1 mai 1615. Bell.� un auteur (contin.) ^ste salutis: hoc inquam,non est verum: quia Graec� nunquam �sta for ma usi sunt, neque hodie utuntur. Neque obstat, quod haec forma habeatur in instructione Armenorum: nam illa instructio data fuit Ar menia, quando jam Graeci recesserant a Concilio: Graeci enim reces^^serunt mense Julio, et illa instructio data est Mense Novembri. De disputatione de forma Eucharistiae non habeo quod dicam: error enim Graecorum a multis refutatus est. Utrum disputationes istae,et aliae,quas paratas habes, proelo mandari debeant; non est meum judicare, sed eorum,ad quos pertinet. De pecuniis accipiendis ab ilio opere pio, quod Patruus tuus reliquit: non video, quomodo possit hoc proponi Summo Pontifici, nisi sciamus, quantae sint illae pecuniae, et cui operi bone sint assignatae, an Domui hospitali, an Mo nasterio, an Ecclesiae, et quibus conditionibus. Et denique de Fer dinando Luren, nihil est quod agam, cum sit provisum per superiores. /y*His valeat Reverentia Vestra mei memor in sanctis precibus suis. Romae die prima Maji 1615. Epist.famil. CXX.