Page:EBC 1615 01 24 1532.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:42, 23 January 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Rome,24 janv.1...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,24 janv.1615. Bellarmin � Balth.Moretus.

4^32

/ Clar�ss�me ^/ne. Optassem omnino manuscr�ptum libellum de as

censione mentis in Deum mittere excudendum ad te et fratrem tuum, .

tum ut opusculum prodiret melioribus characteribus,et cum pauciori-

bus,aut fortasse nullis erratis; tum ut hoc exiguo munusculo gratum

^Tme ostenderem liberalitati vestrae, et renovarem amicitiam,quae fuit

olim inter me,et virum clarissimum Christophorum Plantinum. Sed cur

non ipsum manuscriptum, sed folia hic Romae excusa mittam, tres fue-

runt causae, prima, quod Amplissimus Cardinalis Aldobrandinus, cui

opusculum dedicavi, ferre non posset tam longas moras, et cuperet

/aprirne quoque tempore libellum videre,et legare: secunda, quod valde

timuerim, ne characteres italici non facile istic legerentur, et

multis erroribus causam praeberent; id quod mihi accidit quando pri-

mum Ingolstadii controversiae typis mandatae sunt. Tertia quod peri-

culum esset, ne libar manuscriptus in itinere amitteretur, et opor-

/fferet iterum eum describere,et rursum mittere, quod longissimi tem-

poris fuisset. Peto igitur ut boni consulas, quod est factum, cum

non sine justis causis sit factum. Non erit autem opus, ut multa ex-

empla bue mittas, sed satis erit,si unum mihi dones, ut videam quan-

tum intersit inter libros Antverpiae,vel alibi excusos. Alloquutus

,^7 sum R/dum Pr�m Antonium Gabusium, et in prima Congregatione Sacro

rum Rituum dabo operam ut Missa propria de Angelo Custode approbe-

tur; quod si id fieri non poterit (abhorrent enim Ill/mi et R/mi

Cardinales a novis ritibus), faciam,ut per R.P.Gabutium,vel per P.

Gulielmum nostrum omnia sciatis. His valere cupio totam familiam

precor felicitatem temporariam,et

-^Tvestram, cui etiam a Beo

^

(^aeternam.

Datum Romae die 24.Januarii 1615.

Amicus vester ex animo

Dno Balthasari Moreto-Antverpiae.y^ Robertus Card/lis Bellarminus

(adresse):Clarissimo D'no D'no Balthassari Moreto,Typographo Ant-

verpiensi. Antverpiae.

(cachet)

Anvers.Mus�e Plantin.Ontvangen Brieven LXXVI f.5X71. finale autogr de Bell.