Page:APUG 0385-B.pdf/61

From GATE
Revision as of 23:04, 12 August 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


sed ante eversionem pentapolis mare illud fuisse
lacum aquae dulcis, ut ipsa tota regio vi
debatur paradisum; at post in eversione penta
polis et terram exustam, et aquam etiam cor
ruptam, et salsissimam effectam, ac pestilentem, et
ab ea totum locum denominari mare salis.
itaque illa vallis nunc est et dicitur mare salis.
non quod sit aquis cooperta, sed quod sit pars
illius planiciei, qua pro maiore parte est
aquis cooperta, et quia convenit in aequilitatibus
cum ipso mari mortuo.
רְפָאים gigantes verterunt 70. et chaldeus
Hieronymus reliquit ipsum nomen tamquam proprium loci.
illud autem בְּהָם 70. et vulgata editio
legerunt בְּהֶם cum eis. Hieronymus in quaestionibus
hebraicis reprehendit hanc lectionem. sed forte
ipse postea retractavit, cum in latina si est
auctor nostrae editionis.
Abraham hebraeo graeci et cum eis Augustinus
et Hieronymus in quaestionibus hebraicis in genesim,
non legunt Abrahaham hebraeum, sed Abraham trans
itorem, seu transfluvialem ab עַבַר quia
---page break---