Page:APUG 0385-B.pdf/57

From GATE
Revision as of 16:43, 13 January 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


et aliorum, qui ita reddunt, et fuit in diebus
Amraphel regis senaar, Arioch rex
ponti, etc bellum fecerunt. sed contra,
nam tunc non erunt 4or reges, sed tres
qui bellum fecerunt, cuius contrarium infra
asseritur. Respondeo rex Amraphel non
ivit ipse in persona, sed misit tantum ali
qua auxilia coeteris regibus, et sic
utrumque verum est, quod scilicet fuerint
tres reges tantum, qui inerunt, nimirum in
in persona sunt hic duo, et quod fuerint
4or qui iuverunt, nimirum in suis exercitibus
ut infra habetur. et quod hoc sit verum,
probatur nam iste rex Amraphel erat
monarca potentissimus et fere totius Asiae
dominus. nam erat rex Senaar, id est assy
riorum. rex autem Assyriorum tempore Abrahae
erat Zames Ninias filius Nini, nepos
Beli, ut ex Eusebio aliisque chronicis liquet.
et patet etiam ex hac descriptione, fuit
in diebus Amraphel regis senaar: de
de
nominatur enim hoc tempus a regno Amraphel,
tamquam a tempore notissima et celeberrima.
---page break---