Page:APUG 0385-B.pdf/36

From GATE
This page has not been proofread


nam scriptura passim utitur hac metaphora
ut vocet caelum clausum, quando non pluit, apertum
quando pluit, quia nimirum in aere, qui in scriptura vocatur caelum, generantur pluviae, et ideo quando
non pluit, videtur caelum clausum, etc.
Ruptus exiatimunt aquas quae initio mundi
totam terram cooperiebant, et deinde iussu Dei
congregatae sunt in unum locum, nunc iterum iussu
Dei rediisse et operuisse terram, quam sententiam
explicat Burgensis initio in primo capitulo
genesis, ubi dicit aquam esse multo maiorem
terrae, et