Page:APUG 0385-B.pdf/34

From GATE
Revision as of 15:55, 22 September 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


In cap. 7
v. 2 septena/ Lyra et alii dicunt non 14
sed septem tantum ex singulis generibus
mundorum animalium, nimirum sex in propagationem,
et unum ad sacrificium. [1]Si enim 14 intrarent nimis
multum loci occuparent. At cum scriptura
saepissime repetat intrasse bina id est in paria,
masculum et feminam melius est dicere intrasse
quatuordecim. Neque ratio in oppositum convincit
nam animalia munda ad sacrificium paucissima.
Sunt nimirum ex iumentis soli boves, oves,
et caprae; ex avibus columbae, turtures, et
passeres ut ex levitico patet.
Anno sexcentesimo Noe mense 2o
die 17. judaei Abulensis vult mense
2 o esse octobrem. judaei enim primam mensem
fsciunt septembrem faciunt putant mundum crea
tum sole initio librae constituto, et proin
de primam mensem esse sive septembrem sive octobrem
nam sol est in libra partim in septembri,
partim in octobri. cui sententiae videtur acce
dere etiam D. Hieronymus in primo capite Ezechielis
---page break---

°°°°°

  1. Textus biblie cum glossa ordinaria, 52v.