Page:APUG 0385-B.pdf/26

From GATE
Revision as of 22:30, 20 September 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


v. 7 nonne si bene feceris, recipies. Graeci vertunt
nonne si bene feceris obtuleris, et non recte
diviseris, (id est meliora tibi quam deo dederis)
peccasti. sed quiesce (id est ne timeas propter ea
amittere primogenituram) nam ad te erit
conversio eius (Habel) et tu dominaberis
illius. Et vere litera hebraea sine
punctis hanc lectionem fertur patach. At
Hieronymus in quaestionibus hebraicis exponit ut
nos habemus, et hinc deducit
optime liberum arbitrium.[1] Nota hoc loco
peccatum videri accipiendum pro poena peccati.
v. 12 vagus et profugus/verbum hebraeum נָוַע
significat moveri, et mutare eo modo, quo
ebrij et trementes movent. et ideo quidam ari
pientes verbum hoc proprie dicunt, Cainum
emisisse trementem toto corpore, et huc esse
signum, quod Deus posuit in Cain. At Hieronymus,
ut alii melius accipiunt metaphorice,
et vertunt, vagus, quia enim vagantur huc et
illuc similes ebrijs vagantur.


---page break---

  1. nonne si bene feceris, dimittetur tibi omne delictum tuum, sive, ut Theodotion ait, acceptabile erit id est munus tuum suscipiam, ut suscepi fratris tui? quod si male egeris, ilico peccatum ante vestibulum tuum sedebit, et tali ianitore comitaberis. verum quia liberi arbitrii es, moneo ut non tui peccatum, sed tu peccato domineris. quod autem in LXX interpretibus fecit errorem, illud est, quia peccatum, id est hatath, in hebraeo generis masculini est, in graeco feminini, et qui interpretati sunt, masculino illud, ut erat in hebraeo, genere .transtulerunt