Page:APUG 0385-B.pdf/25

From GATE
This page has not been proofread


v. 22 in aeternum. Hieronymus in cap. 1 Gal. mo
net, עוֹלַם cum ו significare aeternita
tem, עֹלַם sine ו significare saeculum
quinqaginta annorum. at non esse perpe
tuum hoc discrimen patet ex 1 Regum 1,
v.22 ubi dicitur de Samuele, et maneat
ibi, id est in domo Dei in seculum, et est עוֹלַם
et hoc loco est sine ו, cum tamen non possit significare
v. 24 כְרֻבִים Hieronymus de nominibus he
braicis, exponit dupliciter, uno modo ut
significet scientiae multitudinem, et hunc
debet fieri a נָכַר novit, et רָבַב mul
tiplicare. altero modo, ut significat
quasi multi, quia plurumi sunt angeli
huius ordinis, et hunc fiet a כ et רָבַב
Vide in p.p. [prima parte] fol. 275 et 267.

                      Caput 4.

v.4. respexit dominus ad munera Habel. Hieronymus in quaestionibus hebraicis dicit, id cognitum ex
igne coelesti, qui devoravit sacrificium
Habel et non Cain.
---page break---