De scriptoribus ecclesiasticis
p. 38
Interrogationes siue quaestiones gentium positae christianis, & ad eas responsiones.
Refutatio quorundam Aristotelis dogmatum.
Et quidem de primis quinque libris, quorum Eusebius & Hieronymus meminerunt, non videtur posse dubitari.
Sciendum est autem, Apologiam priorem, ut in nostris libris habemus, reipsa esse posteriorem & non ad senatum datam, ut nostri libri habent, sed ad Marcum & Lucium impertoris Pii successores, ut aperte colligitur ex Eusebio & Hieronymo locis citatis, sed fefellit nostros, quia Apologia prior caret initio, & ideo non potuit cognosci ad quem vel ad quos directa esset.
Liber de expositione fidei, siue de confessione rectae fidei, cuiuscumque sit, insignis liber est, & Iustino auctore dignus.
Ambigo tamen an eius sit, primo, quia veteres eius non meminerunt, secundo, quia stilus videtur esse diuersus a stilo Iustini; tertio, quoniam multo apertius & distinctius disserit de mysteriis Trinitatis & incarnationis, quam scriptores eius seculi facere soleant.
De epistola ad Zenam & Serenum idipsum conseo.
De libro quaestionum quinque gentibus a christianis positarum facile iudicari potest, eum librum non esse Iustini, quod in eo saepe fiat mentio Manichaeorum, quos post mortem Iustini exortos esse constat.
Idem iudicium fieri potest de quaestionibus 146 quas gentes chrisitanis posuerunt , nam quaestionibus 82 & 86 citatur Origenes & quaestione 115 citatur Irenaeus & martyr appellatur, cum tamen Iustinus utroque antiquior fuerit, nam ipse etiam Irenaeus libro 5 Iustinum martyrem adducit, tamquam se antiquiorem.
De reprehensione dogmatum Aristotelis, meminit Photius in Bibliotheca, neque extat euidens indicium falsitatis, ideo nihil habeo quod dicam.
[54.]
De Melitone – 150
Sanctus Melito Sardensis episcopus M. Aurelii imperatoris tempore floruit, cui etiam Apologiam pro christianis obtulit, ut refert Eusebius libro 4 historiae cap. 25.
Multa scripsit, quorum fragmenta extant apud Eusebium loco notato. Inter quae fragmenta continetur catalogus librorum Testamenti veteris, in quo liber Sapientiae tribuitur Salomoni, & hic solus liber recensetur a Melitone ex iis qui in Hebraicis codicibus non habentur, ut etiam solus liber Esther omittitur ex iis qui sunt in Hebraeo.
Tribuitur etiam Melitoni liber de transitu B. virginis, qui extat in 7 tomo Bibliothecae sanctorum Patrum, edit. 2 sed indignus liber est, qui tanto viro tribuatur.