Illustrissime e Reverendissime Domine.
Utramque eiusdem argumenti Ill.mae T.ae G. epistolam dudum accepi. Rune non nisi tribus verbis commendo generosum iuvenem Conradum Ulricum Hoen ab Hoensbroeck, a pietate, probitate et aliquanta eruditione mihi perquam notum. Nostrae dioecesis est, et erit aliquando ornamento ad fidei catholicae propagationem. Si qua in re foveri possit ad maiorem Dei gloriam et ecclesiae aedificationem, obsecro ut fiat; et obsecro ut viventes ad morientes mutuis nos caritatis christianae officiis prosequamur. Ego a mea parte per Dei gratiam non deero.
Illud etiam interrogandum occurrit, quid faciendum de his qui se ad sacrorum ordinum initiationem sistunt, quorum aetas omni adhibita inquisitione sciri nequit, vel quia mortui sunt parentes, deest parentum annotatio, deest baptismalis liber (quod in bisce hic turbis bellicis frequens est) et non deest alioqui eruditio, non vitae integritas, non morum gravitas; et quod hoc anno noscitur, sequenti etiam anno ignorabitur, an eo casu non liceat ordinare, quum an dispensatione Pontificia sit opus ignoretur? Hunc ipsum casum in his Quatuor temporibus habui nec ausus fui resolvere, etsi satis inclinarem in eam partem, ut putarem posse ordinari eos, quorum talis est conditio, si maxime alii negent, alii asserant adesse aetatem, uti in praesenti casu fit. Opto Ill.mam et G. in Christo Iesu valere. Ruraemunda 21 septembris a° 1607.
Ill.mae et R.mae T.G.
humilis cliens
Henricus episcopus Ruraemundensis.
Illustriss.mo ac Reveren.mo Domino S.R.E.Cardinali....
Page:EBC 1607 09 21 0697.pdf/1
From GATE
Revision as of 12:35, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has been proofread