40 Missa privata ad abusum pertinet et abolenda est: Apologia ibidem.
344v 41 Missa non est sacrificium propitiatorium, sed solum | [blanco]: Apo- 5
logia ibidem. Hic exorditur Philippus ab illo mendacio dicens in ecclesia
Lutherana missas summa reverentia celebrari etc., retineri fere omnes anti-
quas ceremonias praeterquam quod aliqua lingua communi admisceantur,
2 mentitur cum dicit ante tempora Gregorii nullam fieri mentionem pri-
vatarum missarum, 3 mentitur cum dicit nullum catholicorum, qui toto 10
decennio fuerunt occupati in scribendis libris de sacrificio missae umquam
[sacrificium] definiisse, 4 mentitur cum dicit catholicos vendere missas ve-
natoribus, ut felix sit venatio, 5 mentitur cum dicit se Aerii sententiam non
tueri, cum contrarium sit luce clarius, 6 mirifice secum pugnat cum in Apo-
logia art. 23 dixit se agnoscere esse nonnihil offensionis in eo quod schisma 15
fecerit ab ordinariis episcopis, et superesse concordiam, in apologia autem
huius articuli 24 vocat regnum Antichristi Ecclesiam catholicam. At certe
nullum est crimen in regno Antichristi schisma facere, imo crimen est cum
eo velle concordare.
42 Ieiunia et ciborum delectus ab Ecclesia praescripta nec valent ad sati- 20
sfaciendum pro preccatis nec ad gratiam Dei promerendam: Confessio art.
26.
43 Ieiunia, ciborum delectus et similes observationes nec obligant sub poe-
na peccati nisi forte ratione scandali, sed ex se adiaphora sunt: Confessio
ibidem.
25
44 Non est melior nec Deo gratior status monachorum quam patrumfami-
lias et magistratuum: Confessio art. 26 et 27. Mendax Philippus non veretur
dicere tempore D. Augustini monachos nullis votis obstrictos fuisse. At forte
non viderat sermonem eius de communi vita clericorum. 2 Dicit secundum
catholicorum sententiam vota monastica mereri remissionem peccatorum, 30
esse aequalia baptismo, applicata aliis eos salvare, quae numquam ullus
catholicus vel somniando dixit. 3: tam belle Apologia secum cohaeret, ut
nunc dicat vitam monasticam esse nimis arduam, nunc vero nullum genus
hominum libertatem habere maiorem quam monachos. 4 vocat Bernardum
et Franciscum sanctos viros. At quis fuit magis Papista quam illi? Sed ad- 35
dit sapiens Philippus elegisse Bernardum et Franciscum monasticam vitam
solum ob utilitatem corporalem. O ridiculum caput! 5 dicit vitam monasti-
cam nuper excogitatam, at ad monachum scribit Dionysius Areopagita, et
Chrysostomus contra impugnatores vitae monasticae librum edidit.
45 Votum ipsum perpetui celibatus est contra mandatum Dei, ac proinde 40
illicitum: Confessio art. 27.
46 Qui servant votum perpetui celibatus non faciunt amplius quam eis
praeceptum sit, nec ulla sunt opera spererogationis: ibidem.