ploratus error.[1]
81
Aerius
Eustathii Sebasteni discipulus, superbia et invidentia percitus, quod episcopatum quem diu ambierat, obtinere non potuit, invexit multos errores in Ecclesiam:
Epiphanius
haer. 75,
Augustinus
haer. 53.[2]
Docuit:
1° Episcopos et presbyteros in omnibus aequales. Sic enim seipsum consolabatur, cum presbyter esset et episcopus esse nequiret.
1, 2, 3: Epiphanius,
Augustinus
ibid.[3]
2° Non esse orandum nec offerendum sacrificium pro mortuis.
3° Ieiunia ab ecclesia instituta servanda non esse, sed ieiunandum, quando cuique libet, etiam die Dominico.
1. 2. 3. 4. 5: Luther. et Calvin. sequuntur.
4° Paschae celebrationem non esse servandam:
Epiphanius
ibid.
5° Hinc in hebdomada sancta quando catholici ieiunant, vigilant, carnem affligunt, maxime convivia et luxus exercebant: Epiphanius.
6° Feruntur non recipere in suam sectam nisi continentes et eos qui nulla propria bona possident:
Augustinus
ibid.[4]
7° Non recipiunt traditiones:
Epiphanius.
Idem Luther.
8° Paulus quaedam scripsit Deo plenus et haec recipienda, quaedam Spiritu Sancto destitutus et ea minime recipienda:
Epiphanius.
82
Apollinaris
Laodicenus
1° docuit carnem Christum accepisse sine anima rationali, verbum autem ei fuisse pro anima:
Epiphanius
haer. 77,
Augustinus
haer. 55,
Theodoretus
lib. 4 fabul.,
Hieronymus
in Chronico.[5]
2° Magnum esse Spiritum Sanctum, maiorem Filium, maximum Patrem:
Theodoretus, ibidem.[6] |
324v
83 Polemius,
380
Appolinaris discipulus, addidit ad haeresin magnam factam esse consubstantiam et commixtionem in Christo divinitatis et carnis: Theodoretus
lib. 4 haeret. fabul.,
Epiphanius
haer. 77.[7]
84
Apollinaristi
alii, nam in multas sectas haeresis divisa fuit. Alii dicebant Christum e coelo corpus detulisse:
Theodoretus
et
Epiphanius
ubi supra.[8]
85 Alii [Apollinaristae],
380
- ↑ Augustinus De haeresibus, LXXXI, p. 336-337.
- ↑ xxx; Augustinus De haeresibus, LIII, p. 323-324.
- ↑ xxx; Augustinus De haeresibus, LII, p. 323-324.
- ↑ Augustinus De haeresibus, LII, p. 324.
- ↑ xxx; Augustinus De haeresibus, LV, p. 325; Theodoretus Fabularum, IV, 8, col. 425-428. xxx.
- ↑ Theodoretus Fabularum, IV, 8, col. 425.
- ↑ Theodoretus Fabularum, IV, 9, col. 428; xxx.
- ↑ Theodoretus Fabularum, IV, 9, col. 428; xxx.