logo.
101
Passalorinchitae
id est palum seu digitum naribus opponentes ut silentio studerent: Augustinus haer. 63.
102
Nudis pedibus ambulantes
haeretici habiti sunt, quia nudis pedibus ambulabant non propter afflictionem carnis, sed quia sic intellegi dicebant in Exod. 3: "Solve calceamenta de pedibus tuis", et similia Iosue 5 et Isaiae 20: Augustinus haer. 68.
103
Cum hominibus non manducantes
dicti sunt haeretici quidam, qui putabant cum coeteris hominibus non manducandum. Qui etiam dicebant Spiritum Sanctum esse creaturam: Augustinus haer. 71, Philater.
104
Rhetorius
quidam haereticorum omnium studiosissimus, omnes haereses veras esse aiebat: Augustinus haer. 71, Philaster in catal.
105
Alii
quidam asserebant, divinitatem Christi doluisse, cum eius caro in cruce figeretur: Augustinus haer. 73, Philaster. Idem quidam ex novis haereticis.
106
Alii
Trinitatem dicunt esse tres partes Dei, patrem filium et Spiritum Sanctum, atque ideo neque Patrem in se esse personam, neque Filium, neque Spiritum Sanctum: Augustinus haer. 74, Philaster.
107
Alii
dicunt aquam non esse creaturam, sed Deo coaeternam: Augustinus haeres. 75, Philaster.
108
Alii
dicunt imaginem Dei non esse animam, sed corpus: Augustinus haeres. 76, Philaster.
109
Alii
mundos innumeros ponebant more quorundam philosophorum: Augustinus haeres. 77.
110
Alii
sceleratorum animas in daemones converti et in alia animalia
asserebant: Augustinus haer. 78, Philaster. |
326r