Page:EBC 1616 08 05 1727.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:56, 11 March 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Anvers,5 aout 1616. Balthasar Moretus � Bellarmin. ^ Rob. Bellarmino S.R.E,Cardinali. Romam. Ill/me et R/me Domine Gaudeo jam tandem R/di P.Heriberti De Vitis Patrum volumen...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Anvers,5 aout 1616. Balthasar Moretus � Bellarmin. ^ Rob. Bellarmino S.R.E,Cardinali. Romam. Ill/me et R/me Domine Gaudeo jam tandem R/di P.Heriberti De Vitis Patrum volumen isthuc pervenisse; etsi summopere optassem citius allatum. At quae p ^^postmodum misi, citius redditum iri confido, de quibus non est quod gratias Ill/ma D.V. agat: plura veteri ejus in avum patremque, et me deinde et fratrem,benignitati debere profitemur. R/mi Rostri Malderi de Justitia et Religione commentaria intra pauculos dies finiemus, et tum Ol/ml Bosii Triumphantem Crucem diligentius prosequi/^mur. Veteres quos tantum recudimus libros haud recenseo, praeter Sacrorum Bibliorum Concordantias: in quibus exacte et singulatim ad Clementinum,sive Sixtinum Sacrae Scrip turae exemplar conserendas, plurimum operae et aeri impendimus, intra octo circiter menses cum bono Deo eas emissuri in lucem; qui tu, Ill/me Domine, Eccle^Tsiae Suae incolumem diu servet. Antverpiae,in officina Plantiniana V Aug. M.DC.XVI. De felicitate Sanctorum brevi recudendus nobis erit; si quid forte in eo opuscolo correctum vel additum Ill/ma D.V. velit, moneri rogo. ^^Anvers.Mus�e Plantin. Lettres 1515-1620 f.55.