ei insidiantes, quasi exanimes memphitis vehementiâ à persecutione desistere cogantur. Harum exuviarum unam ostentat Musaeum.
Peregrinarum volucrium exuviae hic aliquot inter raritatum varietatem conservantur. Occurrit itaque primo loco Pica Brasiliae, quam alii à magnitudine Ramphastum putant, alii verò 'Variani testimonio (qui in Aethiopia abundantes repiriri scribit) Abbatem superbum, alii avem Rhinocerotem ajunt. Quidquid de nomine sit, si caetera corporis membra rostro conveniunt, vix arbitror majorem inter volatilia volucrem reperiri. Rostrum quippe hoc in longitudine duos palmos excedit, et quà corpori unitur, seu capiti, in crassitie quatuor uncias superat, in latitudine vero uncias septem, unde rostrum hoc volucrium more in acumen curviusculum excrescit, pluribusque denticulis acutissimis in serrae morem hinc et inde prominulis conspicuum: color quidem hodie glaucescit, nescio an temporis tractu, aut naturali colore hoc ita tinctum sit; si Reverendis Patribus, qui ex India ad Urbem accedere, ac redire solent, credimus, pretiosissima antitodariâ virtute adversus omnia venena praestat; Indisque Monarchis et Principibus solùm concessa, à quibus maximi thesauri loco custoditur, et conservatur, interque donativa et munera, quibus Indorum Reguli sibi invicem officiosè occurrere, et correspondere solent, (quibus hoc demortuae avis rostrum praecipuè in pretio est) reponitur. Nec mirum quod isthaec avis, uti rara, tam pretiosâ dote à natura condecorata, et dotata sit; nam multiplex experientia et Authorum variorium, ac gravium virorum opinio nos docet, inter aviculas nostras Europaeas rostra et ossa varia medendi virtute pollere, unde rostrum et ossa Ciconiae in Apoplexia et Paralysi laudantur. Alaudae, Passerésque, Troglodytici in Colica, alii commendant pro Icteritia volucrem, Icterum seu Galgalum: Vulturum, Cygnorum, Onocrotalorum et Aquilarum pelles applicatae stomacho, oppidò ad concoctionem, et digestionem ventriculi faciunt. Picae modicè sumptae molestas cordis palpitationes sedant; nec hac solum medendi virtute pollent aviculae, sed nos docent, pro variis morbis varia simplicia eligere; unde ab Aquila habemus lapidem Aetitem; ab Hirundinibus Chelidoniam visui prodesse docemur; à Milvo nobis Rhamno mederi, à Turdo Myrti ramo; ab Ardea Cancro; à Merula Lauro; à Gruibus palustri junco; quin imo anni tempora, et intervalla distinguunt aves, et tempestatum immutationes nobis vaticinantur, ut à deliro veterum auspicio abstraham, unde canit Mantuanus Pṏeta.
Astra etiam pluviasque docent, et certa dierum
Tempora, et annorum. Sic ver cognoscit Hirundo,
Alcyones hyemem, ventos et flumina cudunt,
Et tempestates campis sitientibus imbres.
Et Virgilius in Georg. libro I.
Certatim largos humeris infundere rores
Nunc caput obiectare fretis, et currere in undas.
Et mox ibid.
Tum Cornix plena pluviam vocat improba voce,
Et sola in sicca secum spatiatur arena.
Et iterum.
Cana fulix itidem fugiens è gurgite ponti
Haud modico tremulos fundens è gutture cantus,
Nuntiat horribiles clamans instare procellas.
Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/51
From GATE
This page has been validated