Page:EBC 1615 05 01 1570.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:17, 23 January 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Rome,1 mai 161...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,1 mai 1615. Bellarmin � l'auteur dea Disputationes de form^ Sacramenti Baptismi,Confirmationis etc. / Admodum Reverende Pater. Legi Disputationes tuas de forma Sa cramenti Baptismi,de forma Sacramenti Confirmationis,et de forma Sa cramenti Eucharistiae. Ac de forma quidem Baptismi,non facile mihi persuadebis,textum Epistolae Nicolai Papae esse corruptum in eo lojTco,ubi dicit,Baptismu^ ratum esse, si detur in nomine Christi: nam omnes Codices eodem modo habent: et allegatio S.Ambrosii aperte indicat,Nicolaum idem sensisse^quod Ambrosius sensit: et denique nul la est conjectura,quae significet,aliter posse legi. Froinde non potest corrigi hic locus, si forte corruptus sit, nisi divinando: /^et frustra de bis rebus consuleretur Summus Pontifex, qui nunquam pateretur locum mutari, nisi auctoritate Codicum,aut certa ratione constaret,quomodo locus corrigendus esset. Neque ideo cogimur affirmare Baptismum in nomine Christi esse validum. Pontifices enim in epistolis suis, quibus ad consultationes respondent: non semper in/�^tendunt Decreta fidei condere, sed solum decere,quid ipsi sentiant, ac praesertim,cum testimonium alicujus Doctoris allegant. Et exempla hujus rei multa producuntur a Melchiore Cano,et ab aliis. De forma Confirmationis nulli dubium est,nobis esse sequendam eam,quae traditur ab Eugenio IV in Instructione Armenorum. Sed quod non pos^^^sit defendi ea,quam habet S.Ambrosius, et qua utebantur Summi Ponti ficee cum confirmarent juxta ritum Ordinis Romani; non video,quomodo possit sina temeritate dici: certe enim si ea forma,quae ponitur in Ordine Romano, et in libris S.Ambrosii, non est vera forma,aut non est essentialiter integra: sequitur,confirmatos a S.Ambrosio,et a ^^"Romanis Pontificibus antiquis non fuisse vere confirmatos. Adde,quod in Concilio seoundo generali Can.7 ponitur forma Confirmationis in haec verba: Signaculum doni Spiritus Sanati: et ea forma usa est olim,et nunc utitur Ecclesia Graeca, quando inungit confirmandos: ne que verum est,quod tu dicit in XBHfdisputatione de forma EucharisJ^tiae 5 circa finem: tam in Ecclesia Graeca, quam in Latina,formam Confirmationis esse: Signo te signo Crucis,et: Confirmo te chrisma-