Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/247

From GATE
Revision as of 21:20, 21 January 2018 by ViscontiParigi (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


quo primum nomen suum admirabile, de quo in praecedentibus diximus, Moysi, ut per id omnia mirabilia perpetraret, revelavit. hoc autem ad radicem montis Oreb contigisse sacra pagina docet Exodi. Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui Sacerdotis Madian, cumque minasse [1] gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Oreb; apparuitque ei Dominus in flamma ignis, de medio Rubi, et videbat quod Rubus arderet, et non combureretur. Quae loci descriptio, exacte quadrat, loco, in quo memorata scriptura, teste P. Thoma, incisa dicitur.

  1. Forma sincopata di "minavisse"