hyems effigiem praeseferens donec viator 40 dietas absolvat. Haec Marcus Venetus. Atque circa hoc Regnum Belor antiquam, scilicet Sacarum stationem, Tebeth principale Presbyteri Ioannis in Cathaio Regnum, situm esse, tum Geographus Arabs, tum tractatus dictus R. Abraham Pizol clare demonstrant. Ille quidem id Begarger vocat, in qua et maximam urbem esse sequentibus verbis asserit.
In Orientali parte illius est Regio Begarger, cuius urbs maxima nominatur Centaba duodecim portis e ferro instructa. R. Pizol cum Veneto id Balor vocat, in quo, et Regnum Tebeth recens detectum ait, verba eius haec sunt.
Regnum, inquit, Balor magnum, et excelsum nimis iuxta omnes illos, qui scripserunt Historicos sunt in eo Iudaei plurimi inclusi, et illud in latere Orientali, et Boreali, et sunt adhuc populi alii non ita pridem detecti in eodem Regno, vocant eos indigenae
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/122
From GATE
There was a problem when proofreading this page