Page:EBC 1601 05 31 0158.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustriss.mo et Reverendiss.mo Roberto Bellarmino S.R.E. cardinali suo Mecenati Nicolaus Gozzius Viti filius patritius Ragusinus sacrae theologiae et philosophiae doctor perpetuam felicitate.
Mos est navigantium Illustrissime, ac Reverendissime cardinalis, si forte viderent tempestatemi gubernator clawum flectendum statim ut arripiat; nautarum alii malos scandant, quidam per foros cursitent, nonnulli rudentes expediant et vela contrahant, multi voce unanimi celeusma tolant verbis cohortentur, et excitent. Tale quidem nobis, qui dd Retri censemur navicula praestandum est, nunquam enim tot procellae, tot flatus, tot errorum fluctus, tot bellorum scopuli, tot vitiorum anfractus, tot adversariorum incursiones, quam hac ipsa in qua versamur turbulentissima astate: ego igitur ne nihil agere videar lucubravi aediturus in decimum quintum, quintum et vigesimum et centesimum vigesimum sextum, Davidicos psalmos commentaria, quem admodum et pridem in primum edidi: cumque eorum vehementer probem et sequar consilium, qui suos labores

et vigilias viris magnae eruditionis et amplissimi honoris dicare

sunt soliti; tu unus cardinalitia in

et purpura venerandus

occurrusti dignissimus, sub cujus tutela hac nostra aparerent, quae

cupio non modo emendes, sed munias, et illustres, atque authorita-

tis clypeo defendas, non enim facile est invenire (absit adulatio)

qui hoc aeque atque tu praestare queat: quantus namque sis in om

nium etiam orthodoxae religionis hostium oculis judicent, qui tua

ubique ferre gentium pervagata legunt opera, in quibus quantum in

genio et eruditione valeas; proque Dei effeceris Ecclesia omnibus

pattet: ex his autem nostris quantuloscunque si fructus,et utilitas

emerserit, totum istud quidquid erit tibi acceptum referi (post De-

um debebit,) cujus aura,et impulsu veluti secando ventorum flatu

hactenus provectus sum et doctoratus,ac magisterii in sadra theolo-