Page:EBC 1600 0139.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:19, 9 November 2017 by Cristina Berna (talk | contribs)
This page has been proofread

Illustrissimo ac Reverendissimo Dom. Domn. Roberto Bellarmino S.R.E. Cardinali Domn. Constantinus Caetanus Monachus Casinas Summam felicitatem.
Tanta est, Cardinalis amplissime, de sancti F.N. Benedicti obitus tempore, inter bonos scriptores controversia, ut vel certi nihil, vel si quid nostro studio, ac labore probabilius inventum adducatur, non in eorum ora, atque invidiam, quos refellimus, timeo incurramus; cum usu semper compertum sit non sine alterius offensione partis, in dubium versam explicari, ac statui veritatem. Itaque iudicandi munus, ut odii et dissensionis caussa, omnibus exosum est. Verum, ut aliorum lites dissolvere non rogatum, temerarium esset; ita res suas, vel adversariorum timore, vel doctrinae, atque ingenii paupertate non tueri, peccatum esset, ac turpe. In hac vero caussa quem Patronum adhibebo, nisi te, qui in Religionis christianae studio, virtutum probitate in expugnandis nostrae fidei adversariis industria ac invicta fortitudine Princeps nullo dissentiente, existimaris? Neque in hac re aliorum testimonia requiro, cuius ego Romae benevolentiam, et humanitatem ita expertus sum, ut mutuo quoad possim respondere coactus sim. Quondam vero dignum aliquid tuis meritis, nec meae vires, nec religiosa patitur paupertas, parvum hoc, summo tamen studio et amore munusculum offero de Benedictinae familiae summi Parentis obitu. Ita enim tibi malora dedicandi desiderium meum, tuaque in parvis accipiendis, ac benemerendis benevolentia cognoscetur. Vale Cardinalis amplissime.
Domini Constantini Caetani Sy/racusani sancti Nicolai ex Arena/ Casinensis monachi/ De vero S.P. Benedicti obitus/ anno et die/controversia./ Ad Ill.mum et Ampliss.um DD. Robertum/ Bellarminum S.R.E. Presbyterum/ Card. S. Mariae in Via.
D'après un exemplaire ms., provenant de la bibliotheque du card. Bellarmin. In 16° de 76 pages. A la fin: Anno Iubil. I.C. MDC. Aet. XXXIII. Relig. XVI.
A la page 2 de l'ècrit une main est reprèsentèe tenant une pomme de pin, en face d'un dragon et avec cette inscription: et conteret. Emblème expliquè au verso de la page d'avant, par ces vers:
Pinea nux pugno hoc concluditur:
Ista renascens
Fregerat ante caput saepius
Hydra tuum.
At mox(ni coeli nos vera oracula fallunt)
Ipsamet haereseos conteret
omne caput.